Viridissima Virga

O viridissima virga, ave, que in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti.

Cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis, ave, ave fuit tibi, quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.

Nam in te floruit pulcher flos qui [F]odorem [A]dedit omnibus aromatibus que arida erant. Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena.

Unde celi dederunt ɾorem [A]super gramen et omnis terra leta facta est, quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres celi nidos in ipsa habuerunt.

Deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium.
Unde, O suavis Virgo, in te non [C7]deficit ullum gaudium.
Hec omnia Eva contempsit.
Nunc autem [A]laus sit Altissimo.
Đăng nhập hoặc đăng ký để bình luận

ĐỌC TIẾP